Ecce dies isti sancti, qui post resurrectionem Domini celebrantur, significant futuram vitam post resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimae dies ante Pascha significaverunt laboriosam vitam in hac aerumna mortali: sic isti dies laeti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi. Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita quae significantur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non habetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt (Augustine, Sermon 243).
Deinde cantatur “Alleluia,” quod ex Hebraeo in Latinum interpretatum sonat, “Laudate Deum”; nam “Allelu” dicitur, laduate: “Ia” nomen Dei est, unum ex decem nominibus, quibus vocatur Deus apud Hebraeos. “Alleluia” autem, primum in Novo Testamento additum est, dicente Joanne: “Audivi vocem in caelo dicentium: Alleluia” (Apoc. 19:6), et quia hac voce Angelos in coelo Deum laudare cognovimus, hujusmodi voce laudationis creditum est Deum delectari. Hoc quoque ideo canimus, ut eumdem Duem nos colere in terra ostendamus, qui etiam colitur ab angelis in coelo, et hoc ante lectionem evangelicam a cantore interponitur, ut laudetur ab omnibus, cuius gratia salvantur omnes" (Unknown, Liber de divinis officiis, PL CI).